Johannes Trithemius-"Steganographia"(Secret Writing)"-1500г.

Здесь Вы найдете огромнейшее количество полезной информации в области колдовства и магии! Но помните - всегда придерживайтесь правил работы с данным разделом!!!

Модератор: Custodian

Johannes Trithemius-"Steganographia"(Secret Writing)"-1500г.

Непрочитанное сообщение Обрий » 16 авг 2011, 15:33

STEGANOGRAPHIA:

Hoc est: ARS PER OCCVLTAM SCRIPTVRAM ANIMI SVI VOLVNTATEM ABSENTIBVS aperiendi certa;
AVTHORE
REVERENDISSIMO ET CLARISSIMO VIRO,
IOANNE TRITHEMIO,

Abbate Spanheimensi, & Magiæ Naturalis Magistro perfectissimo.
PRÆFIXA EST HVIC OPERI SVA CLAVIS, SEV vera introductio ab ipso Authore concinnata; HACTENVS QVIDEM A MVLTIS MVLTVM Desiderata, sed à paucissimis visa: Nunc vero in gratiam secretioris Philosophiæ Studiosorum publici iuris facta.

L E C T O R I S.

Monendus es, Candide Lector, literarum R. & C. (in hoc Opere alias numeris, alias characteribus, alias verbis vel in pagina superscriptarum, vel in margine adiectarum) illam rubricæ, seu rubri coloris, hanc vero atramenti, seu nigri coloris notam este. Quin & hoc obseruabis: singulos singulorum capitum titulos itidem rubrica esse depingendos & ornandos. Cuius rei momentum è praefixa Operi Claue petas, licet. Vale.
Все кто ранее верил в добро, сегодня уже служат злу.
Аватар пользователя
Обрий
Троль
 
Сообщений: 1479
Изображения: 1
Зарегистрирован: 21 июл 2011, 17:24
Откуда: окраина Киева
Направление: Мошенничество
Пункты репутации: 0

Re: Johannes Trithemius-"Steganographia"(Secret Writing)"-15

Непрочитанное сообщение Обрий » 16 авг 2011, 15:33

INCIPIT LIBER

PRIMVS STEGANOGRA-

PHIÆ IOANNIS TRITHEMII AB-

batis Spanheimensis, Ordinis S. Beedicti,

Moguntinensis Dioecesis,

AD

SERENISSIMVM PRINCIPEM, DO-

MINVM PHILIPPVM, COMITEM PALATUNVM

Rheni, Ducem Bauariæ, Sacrique Imperij Prin-

cipem Electorem, &c.
Все кто ранее верил в добро, сегодня уже служат злу.
Аватар пользователя
Обрий
Троль
 
Сообщений: 1479
Изображения: 1
Зарегистрирован: 21 июл 2011, 17:24
Откуда: окраина Киева
Направление: Мошенничество
Пункты репутации: 0

Re: Johannes Trithemius-"Steganographia"(Secret Writing)"-15

Непрочитанное сообщение Обрий » 16 авг 2011, 15:34

ANTIQVISSIMOS Sapientes, quos Græco sermone Philosophos appellamus, si quæ vel naturæ, vel artis reperissent arcana, ne in prauorum hominum notitiam deuenirent, variis occultasse modis atque figuris, eruditissimorum opinio est. Moysen quoque israeliticae gentis famosissimum Ducem in descriptione creationis Coeli & Terrae ineffabilia mysteriorum arcana verbis operuisse simplicibus, doctiores quique Iudaeorum confirmant. Diuus etiam & inter nostros eruditissimus Hieronymus tot pene in Apocalypsi Ioannis mysteria latere affirmat, quot verba Graecorum Sapientes non paruae apud suos aestimationis praetereo: nostrossque & Philosophos & Poetas doctissimos intermitto, qui fabulis conscribendis operam nauantes, aliud imperitis, atque aliud eruditis hominib. vnius narrationis serie sagaci adinuentione tradiderunt. Hos ego Sapientiae studiosissimos amatores et si propter ingenij tarditaters perfecte imitari nequeo: admirari tamen & qua possum sedulitate legere non omitto. Quia cum illos magna praecaeteris hominibus proprio studio excogitasse considero, meipsum quadam violentia confricans, vt incalescam, ad aliqualem vel cum nouissimis imitationem praecede~tium impello. Nec me penitus, vt reor, fefellit opinio; quippe qui & multa, quae prius nesciueram, per continuum legendi studium didici: & cogitationibus meis adinuestigandum secretiora & prorsus arcana caeteris aditum reseraui. Nam et si non sum tantae vel eruditionis vel industriae, vt me illum antiquorum sapientum mysteria occultandi modum apprehendisse ex omni parte ausim profiteri: modos tamen quosdam & multos & varios, non penitus (vt mihi videtur) contemnendos repori, quibus mentis meae secretissimam intentionem alteri hanc artem scienti, quam latissime voluero, secure & absque illusione, suspicione, vel deprehensione cuiuscunque per apertos vel nuntios vel literas possum intimare. Et huius secretissimae artis ad inuentionem nouam ad instantiam Serenissimi Principis, Dom. Philippi, Comitis Palatini Rheni, Ducisque Bauariae, ac Sacri Romani Imperij Principis Electoris semper inuictissimi, Philosophorum omnium sapientissimi Mecoenatis, quo nullus mihi dignior visus est, cui hoc magnum secretum reueletur, literis comme~daui, & non sine maximis laboribus in subiectum volumen comportaui. Ne autem hoc magnum secretum in aures vulgarium imperitorum aut prauorum hominum perueniat, officij mei rationem existimaui non vltimam, ita illud, quoniam mysteria docet intelligere nescientem, mysterijs obuoluere, vt nemo futurus sit ex imperitorum numero, nemo nisi studiosissimus, qui huius scientiae arcanum sua possit virtute perfecte & ad intentionem nostram penetrare ad plenum, nisi per receptionem à docente, quam Hebraei Cabalam, mysterijs praepositam occultissimis, appellant.
Все кто ранее верил в добро, сегодня уже служат злу.
Аватар пользователя
Обрий
Троль
 
Сообщений: 1479
Изображения: 1
Зарегистрирован: 21 июл 2011, 17:24
Откуда: окраина Киева
Направление: Мошенничество
Пункты репутации: 0

Re: Johannes Trithemius-"Steganographia"(Secret Writing)"-15

Непрочитанное сообщение Обрий » 16 авг 2011, 15:34

Nec minus Reipub, noceret huius secretissimae artis in improbos & reprobos diuulgata notitia, quam prodesset in bonos. Quoniam quidem sicut bonmi & virtutum studiosi homines omnib. adinuentis vtuntur ad bonum & communem vtilitatem: ita mali & reprobi non modo ex malis, verum & ex bonis atqae sanctissimis institutis occasiones sibi venantur, quib. deteriores fiant. Simile huic nostro secretissimo & alioquin vtili Reipubl. atque honestissimo adinuento contingere potest; vt sicut bonis & sanctissimis hominib. instrumentum se praebet ad optima, ita peruersis & impijs ministerium exhibeat ad scelerata. Nam sicut bonus & honestatis amator, voluntatis suae secretum, pro bono priuato vel cõmuni, alteri hanc artem scienti, quando & quotiens voluerit, secure, secrete, & absque aliqua suspicione cuiuscunque mortalis, perfecte, copiose & integerrime per patentes omnibus, apertas vel clausas literas (ita vt nemo, quantum libet eruditus, aut curiosus, quicquam valeat suspicari de secreto mittentis, nec, etiam si suspicatur, deprehendere) omni tempore notificare potest, & ad quamlibet distantiam locorum intimare & exprimere: ita & peruersus quisque lubricus, aut malitiosus, etiam Latini sermonis penitus antea ignarus, mox vt hanc artem consequutus fuerit (quam me docete in biduo ad longissimum consequi poterit) iam deinceps Latino sermone, compositione congrua literas scribet qualibet narratione apertas, pulchras & satis ornatas, ad me vel ad alium in hac arte peritum, quibus voluntatis suae arcanum mihi soli pernium tantis mysterijs virtute Cabalistica obuoluet, vt à nemine penitus, quantumcunque studioso vel erudito, sine huius artis, de quibus sum dicturus, spiritibus valeat penetrari.
Все кто ранее верил в добро, сегодня уже служат злу.
Аватар пользователя
Обрий
Троль
 
Сообщений: 1479
Изображения: 1
Зарегистрирован: 21 июл 2011, 17:24
Откуда: окраина Киева
Направление: Мошенничество
Пункты репутации: 0

Re: Johannes Trithemius-"Steganographia"(Secret Writing)"-15

Непрочитанное сообщение Обрий » 16 авг 2011, 15:34

Scriberet iam deinceps doctus & indoctus, vir & mulier, puer & senex, bonus & malus, pudicus & lasciuus, Latino vel quocunque sermone sibi noto, per omnia climata mundi literas Latinas, Graecas aut barbaras omni suspicione carentes, quib. aliud nescientibus artem exhiberet in patulo, atque aliud scientib. in occulto. Nec tuta inter coniugatos fides contracta sacramento, hac scientia publicata in reprobos, iam deinceps maneret: dum vxor, licet Latini sermonis hacentus inscia, per verba pudica, honesta atque sanctissima cuius libet linguae vel idiomatis iam satis docta, malam & impudicam amatoris adulteris seu fornicatoris mentem & intentionem, licet viro perferente literas ac collaudante, vt optimas, latissime intelligere, suumque desiderium eodem modo quam late & copiose voluerit, illli securissime eisdem vel alijs literis pulchra & satis admodum ornata serie posset remandare. Enimuero licet haec scientia in se sit optima, & Reipubl. satis vtilis; tamen si ad prauorum notitiam perueniret, (quod Deus prohibeat) totus Reipub. ordo per successum temporis non modice posser turbari: fidesque periclitari publica, literae omnes, instrumenta, conscriptiones, ipse denique hominum sermones in grauissimam suspicionem verti: nemo iam literis. quantum libet sanctis & honestis, absque pauore crederet. sed fidem epistolis rarus adhiberet.
Все кто ранее верил в добро, сегодня уже служат злу.
Аватар пользователя
Обрий
Троль
 
Сообщений: 1479
Изображения: 1
Зарегистрирован: 21 июл 2011, 17:24
Откуда: окраина Киева
Направление: Мошенничество
Пункты репутации: 0

Re: Johannes Trithemius-"Steganographia"(Secret Writing)"-15

Непрочитанное сообщение Обрий » 16 авг 2011, 15:34

Quoniam quantum cunque honesta & pudica verba fuerint: semper dolus, fraus, deceptio, subesse putaretur; fierentque homines ad omnia pauidi, & non minus in amicos, quam in aduersarios vt plurimum suspiciosi. Nec fieri quisquam, etiãsi mille vixerint annis, tã doctus & expertus in hac scie~tia cum suo doctore poterit, vt non relinquantur infiniti modi, secrete, occultissime & sucurissime in hac ipsa arte scribendi, & pro voluntate cuius libet alicuius experti operàdi ad omnia sufficie~tes, quos ipse cum suo praeceptore nõdum apprehendit. Nam quem ad modu~ aorij spiritus boni & mali à summo Deo creati in ministerium & profectum nostrum (per quorum intelligentiã omnia istius artis secreta reuelãtur) sunt nobis sine numero infiniti & penitus incõprehensibiles: ita nec huius artis nostrae, quam Steganographiam (secreta & arcana & mysteria, nulli mortalium, quantumcunque studioso vel erudito, patula continentem prefecte) appellamus, omnes modi, viae, differentiae, qualitates & operationes in aeternum poterunt ad plenam fieri penetrabiles. Est enim haec scientia chaos infinitae altitudinis, quod nemo perfecte comprehendere potest: quia quantumlibet in hac arte doctus & expertus fueris, semper tamen minus apprehendisti, quam illud est, quod nescis. Habet enim haec profunda secretissimaque ars eam proprietatem, vt discipulum magistro facile reddat incomparabiliter, vt ita dixerim, doctiorem: modo sit à natura ad procedendum dispositus, & in his, quae in traditione Cabalistica percepit, studiosus. Et ne quis huius operis lector futurus cu~ in processu saepe offenderit nomina, officia, ordines, differentias, proprietates, orationes, & quaslibet alias operationes spirituum, per quorum intelligentias haec secreta huius scientiae omnia clauduntur & aperiuntur; me Necromanticum & Magu~, vel cum daemonib. pactum contraxisse, vel qualibet alia superstitione vsum, vel vtentem credat vel existimet: necessarium duxi & oportunum, famam & nomen meum à tantta labe, iniuria, culpa & macula solenni protestatione in hoc prologo cum veritate vendicando praeseruare.
Все кто ранее верил в добро, сегодня уже служат злу.
Аватар пользователя
Обрий
Троль
 
Сообщений: 1479
Изображения: 1
Зарегистрирован: 21 июл 2011, 17:24
Откуда: окраина Киева
Направление: Мошенничество
Пункты репутации: 0

Re: Johannes Trithemius-"Steganographia"(Secret Writing)"-15

Непрочитанное сообщение Обрий » 16 авг 2011, 15:35

Dico ergo & coram Omnipotenti Deo, quem nihil penitus latere potest, & coram Iesu Christo, vnigenito filio eius, qui iudicturus est viuos & mortuos, in veritate dico, iuro & protestor: Omnia & singula, quae in hoc opere dixi, vel dicturus sum, ormnesq; huius scientiae, vel artis proprietates, modi, figurae, o perationes, traditiones, receptiones, formationes, adinuentiones, institutiones, mutationes, alterationes, & vniuersa quae ad eius speculationem, inuentionem, consecutionem, operationem & practicam, vel in parte vel in toto pertinent, & omnia quae in hoc nostro volumine continentur, veris catholicis & naturalibus principiis innituntur, fiuntque omnia & singula cum Deo, cum bona conscientia sine iniuria Christianae fidei, cum integritate Ecclesiasticae traditionis, sine superstitione quacunque, sine indololatria, sine omni pacto malignorum spirituum explicito vel implicito; sine suffumigatione, adoratione, veneratione, cultu, sacrificio, oblatione daemonum, & sine omni culpa vel peccato tam veniali quam mortali: fiuntque omnia & singula cum veritate, rectitudine, synceriate & puritate. Vt huius adinuentionis scientia, & practica ad bonum vsum, non dedeceat virum sapientem, Christianum bonum atq; fidelem. Nam & ego Christianus sum, & monasticae conuersationi voluntarie addictus: cupioq; non aliter viuere & conuersari, quam veru~ deceat Christianum & monachum sub regula Diui patris Benedicti professum: ipsamq; fidem Catholicam secundum traditionem S. Romanae Ecclesiae suscepi à cunabulis, baptizatus in nomine Patris, & Filij, & Spiritus sancti, quam cu~ ipsa & vniuersali Christianorum Ecclesia teneo, credo, & quã diu vixero, cu~ Dei auxilio semper inuiolatam firmiter seruãs, corde, ore & opere tenebo, nec vnquam ab ipsa deuiare quacu~q; occasione inte~do. Procul ego sit à me, aut discere aut docere aliquid, que sit Christianae fidei & puritati contrarium, sanctis morbus noxiu~ aut regulari proposito quomodolibet aduersum. Deu~ timeo, & in eius cultu~ iuraui, à quo nec viuus, nec (vt confido) mortuus separabor.
Все кто ранее верил в добро, сегодня уже служат злу.
Аватар пользователя
Обрий
Троль
 
Сообщений: 1479
Изображения: 1
Зарегистрирован: 21 июл 2011, 17:24
Откуда: окраина Киева
Направление: Мошенничество
Пункты репутации: 0

Re: Johannes Trithemius-"Steganographia"(Secret Writing)"-15

Непрочитанное сообщение Обрий » 16 авг 2011, 15:35

Hanc protestationem meam non sine causa toti huic operi nostro praepot. propterea quod nouerim plures esse futuros: qui cum ea, quae scripsimus, intelligere nequeant, ad iniurias conuersi, bona & sancta studia nostra malis artibus aut superstitiosis adinuentionibus sint concessuri. His, cum futuri sint, & omnibus quicunque haec nostra synthemata sunt lecturi, atte~te supplicamus, vt si hanc secretam traditionem nostram intellexerint, perpetuo seruent occultam, nec mysteria tam miranda transfundant in publicum. Si vero non intellexerint (quod multis scimus futurum) discant prius, quam reprehendant. Enimuero temerarium se iudicem ostendit, qui priusquam causae veritatem agnouerit, profert de ea sententiam. Discite prius hanc artem, & postea iudicate: quam si nequiueritis intelligere, non ipsam (quia bona est) sed obtusa ingenia vestra reprobate. Scio enim & certus sum, neminem sanaw mentis hoc opus nostrum posse reprehendere: nisi ipsum contingat penitus ignorare. Eos autem, quibus familiarius est sapientiam spernere, quam didicisse, nec opto nec vellem haec mystica nostra penetrare.
Все кто ранее верил в добро, сегодня уже служат злу.
Аватар пользователя
Обрий
Троль
 
Сообщений: 1479
Изображения: 1
Зарегистрирован: 21 июл 2011, 17:24
Откуда: окраина Киева
Направление: Мошенничество
Пункты репутации: 0

Re: Johannes Trithemius-"Steganographia"(Secret Writing)"-15

Непрочитанное сообщение Обрий » 16 авг 2011, 16:59

CAP. I.

CVIVS CLAVIS ET OPERATIO TENETUR

á spiritu principali Pamersyel, anoyr madriel per ministerium ebra sothean abrulges itrasbiel. Et nadres ormenu itules rablion hamorphiel. Ad hos fit commissio omnium cum exorcismo.

HVIVS primi capituli est multum difficilis & periculis plena operatio, propter superbiam & rebellionem spirituum eius, qui non obediunt alicui, nisi fuerit in hac arte expertissimus. Nouitijs enim & minus in arte probatis non solum non obediunt, sed etiam si nimis vrgeantur, eos frequenter laedunt, & varijs illusionibus offendunt. Maliciosi & infideles sunt super omnes alios aëreos spiritus, & nulli penetus nisi maximis sacramentis compulsi obediu~t, & bsecretum quod eis committitur saepè infideliter alijs astendunt. Nam mox vt emissi fuerint cum literis auolant, & ad eum cui mittuntur, sine ordine irrumpemtes, sicut populus sine duce fugiens de praelio, furiosi properant & aërem suo clamore replentes saepè omnibus in Circuitu mittentis arcana manifestant. Consulimus ergò, vt nemo in hac arte operaturus illos compellat, nec eorum ministeria anciè requirat. Quia proterui & infideles sunt: cum plures ex his quos consequenter dicemus inuenire possit satis beneuolos, qui vltrò sese offerant ad obedientiam paratos. Si quis autem proteruiam eorum experiri omnino voluerit & probare ea quae diximus esse vera, hunc modum obseruandum nouerit. Praeparet chartam in quam scripturus est cum inuocatione diuini nominis, in nomine Patris & Filij & Spiritus S. Deinde verò scribat in ea quamcuncue narrationem voluerit simplicem & apertam, quam omnes legentes intelligãt, latino, patrio vel quolibet alio sermone. Cum autem sederit ad scribendum versus Orie~tem, ita spiritus compellat. Pamersiel oshurmy delmuson Thafloyn peano charustea melany, lyaminto colchan, paroys, madyn, moerlay, bulre + atloor don melcour peloin, ibutsyl meon mysbreath alini driaco person. Crisolnay, lemon asosle mydar, icoriel pean thalmõ, asophiel il notreon banyel ocrimos esteuor naelma besrona thulaomor fronian beldodrayn bon otalmesgo mero fas elnathyn bosramoth. Hæc cum dixerit, videritque sibi spiritus ad obsequendum præsentes, continuet opus inceptum. Quod si nondum apparuerint, totiens repetatiam dicta, donec compareant: aut penitus intermittat, ne nimium compulsi lædant operantem. Cum autem literas compleueris, intentas mitte eas cum nuncio ad amicum in arte probatum, quas cum receperit, dicat istam coniurationem. Lamarton anoyr bulon madriel traschon ebrasothea panthenon nabrulges Camery itrasbier rubanthy nadres Calmosi ormenulan, ytules demy rabion hamorphyn. His dictis mox intelliget mentem tuam perfecte, spiritibus iam vltro se cum impetu offerentibus & clamantibus, ita vt plerunque & alij præsentes secretum mittentis percipere valeant. Sed obserua, vt in omnibus literis quas mittis hac arte conscriptas proprium signum infigas, vt is cui scribis sciat, per quos spiritus sis operatus. Quoniam si ipse operaretur per alios ad intelligendum, & tu per alios ad mittendum nunquam in æternum obedient ei, sed pro indebita opertione & illum læderent, & secretum tuum minime reuelarent. Omnes enim spiritus quibus in hac arte vtimur, ordines & officia sibi commissa tantum custodiunt, & de aliis nullatenus intermittunt. Considera diligenter omnia quæ in isto capitulo diximus, & facilius poteris intelligere quæ in sequentibus dicturi sumus. Et vt eã quæ diximus com probemus exemplo, ponamus intentionem nostram in sermone vulgari, quam consequenter notificabimus amico modo prædicto.
Все кто ранее верил в добро, сегодня уже служат злу.
Аватар пользователя
Обрий
Троль
 
Сообщений: 1479
Изображения: 1
Зарегистрирован: 21 июл 2011, 17:24
Откуда: окраина Киева
Направление: Мошенничество
Пункты репутации: 0

Re: Johannes Trithemius-"Steganographia"(Secret Writing)"-15

Непрочитанное сообщение Обрий » 16 авг 2011, 16:59

Omnipote~s sempiterne Deus qui omnia creasti ex nihilo, miserere nostri per vnigeniti filij tui in cruce morientis amarissimam passionem, qui cõceptus de spiritu sancto sine cõmixtione virili natus est ex purissima semper Virgine Maria tradensque se pro nobis voluntarie in morte~ suo sanctissimo cruore animas nostras morie~s de morte liberauit. Exaudi nos miseros ô clementissime pater, & per eiusdem filij tui dulcissimi Domini nostri Iesu Christi sacratissimi sanguinis effusione~ indulge nobis peccata nostra & infunde cordibus nostris gratiã tuã, vt te in omnib. & super omnia syncero feruore diligentes mãdatis tuis semper cu~ deuotione obediamus, & mutuo amore iugiter proficie~tes nihil deinceps amemus terrenu~, nihilquæramus caducum. Tu enim es Dominus Deus noster, qui nos ad imagine~ & similitudinem tuam ab initio creasti cum nõ essemus: & per dilectu~ filium tuum redemisti, cum perijssemus: quem mortuum pro peccatis nostris & sepultum tertia diea` mortuis resuscitasti, eumque gaudentibus suis discipulis, viuum per dies quadraginta in multa consolatione ostendisti. Ipsum verum Deum & hominem pura & firmissima confessione tecum in tua incircumscriptibili maiestate sine fine regnãtem in fine mundi denuo credimus esse venturum ad iudicandum viuos & mortuos, & redditurum vnicuique nostrum secundum opera sua. Per ipsum te rogamus, ô Clementissime pater, exaudi nos & miserere nobis nunc & in illa terribili hora, in qua per ipsum filium tuum iudicandi sumus. Respice in nos misericordissime Deus: sumus enim fragiles, & miserandi peccatores, bonis operibus nudi, qui sanctissimam Maiestatem tuam peccando in multis offendimus. Sed misericordia tua conuersi ad poenitentiam pro peccatis nostris lachrymantes gemimus: per Iesum Christum filium tuum humiliter deprecantes, vt auertas indignationem tuam à nobis, indulgeasque nobis clementer transacta crimina, perducens nos præsenti terminato exilio ad amoenitatem patriæ Coelestis. Ioan. Trithemius scripsit.
Все кто ранее верил в добро, сегодня уже служат злу.
Аватар пользователя
Обрий
Троль
 
Сообщений: 1479
Изображения: 1
Зарегистрирован: 21 июл 2011, 17:24
Откуда: окраина Киева
Направление: Мошенничество
Пункты репутации: 0

След.

Вернуться в КОЛДОВСКАЯ И МАГИЧЕСКАЯ ЛИТЕРАТУРА


cron
Яндекс.Метрика