Johannes Trithemius-"Steganographia"(Secret Writing)"-1500г.

Здесь Вы найдете огромнейшее количество полезной информации в области колдовства и магии! Но помните - всегда придерживайтесь правил работы с данным разделом!!!

Модератор: Custodian

Re: Johannes Trithemius-"Steganographia"(Secret Writing)"-15

Непрочитанное сообщение Обрий » 16 авг 2011, 16:59

Huiusmodi narrationem simplicem & apertam vel aliam quamcunque volueris quam omnes legant & intelligant & quæ nihil contineat secreti, quamque non verearis in omnium deuenire conspectum, scribas in charta præmissa, quam diximus coniuratione Spirituum facie versa ad orientem, qua scripta intentionem tuam secretam quam volueris scire absentem coram spiritibus exprime, contestans eos vt agant fideliter, statimque auolabunt. Cum literas tuas acceperit is cui mittuntur, signo orientis cognito facie conuersus ad Orientem dicat coniurationem quam præmisimus: Lamarton, anoyr: & statim intelliget tuam intentionem secretam, quam Spiritibus commisisti pro certo.
Все кто ранее верил в добро, сегодня уже служат злу.
Аватар пользователя
Обрий
Троль
 
Сообщений: 1479
Изображения: 1
Зарегистрирован: 21 июл 2011, 17:24
Откуда: окраина Киева
Направление: Мошенничество
Пункты репутации: 0

Re: Johannes Trithemius-"Steganographia"(Secret Writing)"-15

Непрочитанное сообщение Обрий » 16 авг 2011, 17:00

AD SCIENDVM SPIRITVVM LOCA,

nomina & signa, nota subiecta.

SED cum sit necessarium omni operanti in hac scientia scire loca & nomina principalium Spirituum & signa, ne morantem in meridie per ignorantiam vocet ab Aquilone, quod non solum impediret intentum, sed etiam lædere posset operantem, ponam tibi consequenter in circulo plagas in quibus principales Spiritus morantur, cum nominibus eorum & signis.

n hac figur.. sculptoris i.. curia legitu.. Podiel pro P.. diel & Cimu.. pro Camue..

Ecce iam habes plagas orbis vniuersas, quas nosse in operatione huius artis in præsenti libro inprimis & ante omnia est necessarium, & sine quorum notitia nullus in arte sequetur effectus.

Rursus oportet te scire singulorum principalium Spirituum primos substitutos, quot sint in numero, quibus secreta mysteria committuntur: Vt scias eorum ordines, quo modo sint vocandi, & quomodo rursus emittendi ad officia sua, & quot ipsi habeant illuminatores in die, & quot lucifugos in nocte, quosque amicos & quantos soleant formidare inimicos, & de his omnibus docebo te in præsentitabula, quæ dicitur tabula directionis.
Все кто ранее верил в добро, сегодня уже служат злу.
Аватар пользователя
Обрий
Троль
 
Сообщений: 1479
Изображения: 1
Зарегистрирован: 21 июл 2011, 17:24
Откуда: окраина Киева
Направление: Мошенничество
Пункты репутации: 0

Re: Johannes Trithemius-"Steganographia"(Secret Writing)"-15

Непрочитанное сообщение Обрий » 16 авг 2011, 17:00

Schw.
Roth.
S.
R.
S.
R.
S.
Oriens.
Pamersiel.

1000.
10000.
100.
0.0.
Subsolanus.
Padiel.

10000.
200000.
10.
0.0.
Eurus.
Camuel.

10.
10.
10.
10.0.
Euroauster.
Aseliel.

10.
20.
10.
0.10.
Auster.
Barmiel

10.
20.
10.
20.0.
Austafricus
Gediel.

20.
20.
10.0.
10.0.
Africus.
Asyriel.

20.
20.
120.
10.
Fauonius.
Maseriel.

30.
30.
10.0.
0.10.
Occidens.
Malgaras

30.
30.
0.30.
210.
Chorus.
Dorothiel.

40.
40.
0.40.
30.0.
Subcircius.
Vsiel.

40.
40.
0.30.
0.0.
Circius.
Cabariel.

50.
50.
80.0.
80.0.
Septentrio.
Raysiel

50.
50.
80.0.
0.80.
Aquilo.
Symiel.

10.
1000.
10.
100.
Boreas.
Armadiel.

1000.
180.
810.
00.
Vulturnus.
Baruchas.

10.
180.
810.
00.
Все кто ранее верил в добро, сегодня уже служат злу.
Аватар пользователя
Обрий
Троль
 
Сообщений: 1479
Изображения: 1
Зарегистрирован: 21 июл 2011, 17:24
Откуда: окраина Киева
Направление: Мошенничество
Пункты репутации: 0

Re: Johannes Trithemius-"Steganographia"(Secret Writing)"-15

Непрочитанное сообщение Обрий » 16 авг 2011, 17:00

Orientem hic velim intelligas non vbi Sol quolibet die oritur, sedeum locum in quo a` principio creatus fuit, quem, æquinoctialem appellamus. Nisi enim hanc considerationem obserues diligentissime, non poteris in hac arte habere profectum. Sed etiam nunc te seriem istius tabulæ docebo ita, vt ex Vno spiritu intelligas omnes. Capiamus itaque Malgaras pro exemplo, per quem fit operatio huius artis in nono Capitulo præsentis libri primi. Occidentalis est, signum eius est tale habet sub te triginta qui præsunt diei, & habent Imperium magnum fugandi Spiritus tenebrarum. His subiecti sunt alij 30. qui præsunt nocti & versantur in tenebris semper, nec veniunt ad lucem, nisi per imperium suorum principum, quibus omni tempore sunt subiecti. Et isti rursus sub se habent tanquam custodes & ministros pleno iure subiectes aliquando 30. aliquando 20. aliquando 10. & aliquando omnes, cum omnibus simul egrediuntur ad imperium suorum principum, tali scilicet ordine. Vt quot eorum numero per operantem Virtutum magnarum imperio vocati fuerint ex secundo vel tertio ordine, tot etiam seruitores & custodes cum ipsis veniant ad principalem, qui est Malgaras. Iterum sub istis sunt alij tanquam nuntij & ianitores: sine certo numero, qui sæpe cum ipsis mixti conueniunt: Horum spirituum omnium nomina non tenemus. Sed quæ scire necessarium est operantem, in quolibet capitulo exprimemus. Et nota, quod omnes isti spiritus sunt cum suo imperatore principalis quilibet inplaga orbis deputata sibi, vt patet in tabula.
Все кто ранее верил в добро, сегодня уже служат злу.
Аватар пользователя
Обрий
Троль
 
Сообщений: 1479
Изображения: 1
Зарегистрирован: 21 июл 2011, 17:24
Откуда: окраина Киева
Направление: Мошенничество
Пункты репутации: 0

Re: Johannes Trithemius-"Steganographia"(Secret Writing)"-15

Непрочитанное сообщение Обрий » 16 авг 2011, 17:00

CAP. II.

CVIVS PRINCEPS VOCATVR PADIEL

Subsolanus, habens sub se ministros diurnos 10000. nocturnos 200000. & alios multos subseruitores, quorum incertus est numerus

CVM, sicut præcedenti Capitulo diximus, Pamersiel cum Spiritibus suis dictis, implacabilis & infidelis sit, nec obediat passim omnibus in hac arte operari cupientibus, sed vix in ea expertissimis: volumus in hoc præsenti Capitulo artem facere tutiorem, & modum operandi in ea demonstrare per Spiritus meliores qui sint beneuoli, prompti & hilares ad obediendum vocanti, qui debito modo & tempore vocati veniant sine mora: & quod eis fuerit commissum fideliter perferant sine omni fallacia. Primus autem principalis huius operationis imperator & præsidens dicitur Padiel nomine Subsolanus, mansione orbiculari; quæ est prima mansio post orientem. Is habet sub se decem millia qui præsunt diei & omnibus operationibus huius artis diurnis, qui præcipiunt & educunt Spiritus nocturnos in tenebris latitantes, qui sunt numero ducenta millia, omnes fugiunt lucem & diem, præter vnum qui est nuntius ad Spiritus præsidentes: omnes boni & beneuoli sunt, nec lædunt operantem nisi sit malitiosus, vel minus in arte peritus. Non opus est omnes simul aduocare, sed pauci sufficiunt & aliquando vnus satisfacere potest operanti, siue operatio nocturna sit, siue diurna. Nam cum sint beneuoli, quieti & tranquilli: frequentius soliuagi sunt, quam in multitudine tumultuosi. Cum ergo volueris operari per eos, & mentis tuæ secretum alicui, quantumcunq; absenti, peripsos intimare: sic facito. Scribe in chartam præparatam antea debito modo, sicut scis, quamcunque narrationem volueris & in quacunque lingua; quia indifferens est: cum ille non ex charta, sed ex Spiritibus mentem tuam percepturus sit, quam scribens, vertes te ad sub solanum, qua perfecta dicas istam coniurationem. Padiel aporsy mesarpon omeuas peludyn malpreaxo. Condusen, vlearo thersephi bayl merphon, paroys gebuly mailthomyon ilthear tamarson acrimy lon peatha Casmy Chertiel, medony reabdo, lasonti iaciel mal arsi bulomeon abry pathulmon theoma pathormyn. Cum hæc verba compleueris, videbis duos vel ad minus vnum e` Spiritibus placidissime presentem & paratum obedire voluntati. Et huic committes secretum tuum, & fideliter perferet illud quo` iussisti. Cum autem literæ venerint ad eum cui mittuntur per nuncium, si solus est, bene, si cum aliis, secedat ad partem si potest, aut si non potest, versus ad subsolanum, dicat sub silentio istam coniurationem. Padiel ariel vanerhon chio tarson phymarto merphon am prico ledabarym, elso phroy mesarpon ameorsy, paneryn atle pachum gel thearan vtrul vt solubito beslonty las gomadyn triamy metarnothy. His verbis rite dictis statim Spiritus missus apparebit reuelans ei perfecte nullo aliuo percipiente quicquid illi commisisti reuelandum sine dolo & sine omni periculo. Nemo autem maliciolus & nequitiosus facile in hac arte poterit operari, sed quando quis melior & purior fuerit tanto ei Spiritus libentius & hilaritate maiori obediunt. Et quando hanc scientiam vnusquisq; magis occultauerit, tanto facilius operabitur. Et nota, quod iste Padiel cum Spiritibus suis est deputatus ad nunciandum secretas auisationes pro correctione malefactorum, incarceratione, punitione, sicut subiecto demonstrauimus exemplo.
Все кто ранее верил в добро, сегодня уже служат злу.
Аватар пользователя
Обрий
Троль
 
Сообщений: 1479
Изображения: 1
Зарегистрирован: 21 июл 2011, 17:24
Откуда: окраина Киева
Направление: Мошенничество
Пункты репутации: 0

Re: Johannes Trithemius-"Steganographia"(Secret Writing)"-15

Непрочитанное сообщение Обрий » 16 авг 2011, 17:01

INTENTIONIS SECRETVM, QVOD NON

literis, sed Spiritibus secundae mansionis
committatur.

DELATVS est quispiam apud principem, cui aliquod crimen imponitur læsæ maiestatis vel quodlibet aliud: vult cum puniri per suum officialem a` quo longe disiungitur, sed ei scribere id ipsum non vult, ne manifestatis literis qualibet occasione reus fiat auisatus, & fugiat, vel coadiunctis sibi viribus amicorum resistat, vel quippiam contra principem aut patriæ leges moliatur sinistrum. Scribit hanc vel aliam quãcunque narrationem ad suum præfectum quam non vereatur ab omnibus legi: secretum vero committit Spiritui, eo modo quo prædiximus, qui fideliter narrabit secretum eius illi, ad quem mittitur prius in hac arte institutum.

Sinceram charitatem. Mitto tibi orationem pro deuotione poenitentium, satis pulchre compositam, breuemque, quam integra mentis meæ beneuolentia in te sola possidere non voluit, & est talis ut sequitur. Libera nos Iesu Christe æterne saluator bonorum omnium & indulge reorum delicta, gemitusque nostros exaudi, mitigans tempestates vitiorum, renouansque conscientiæ vetustatem, ad æternam nos reducito paradisum. Bone Iesu remitte nobis exorantibus peccata nostra: quoniam grauiter offendimus & sæpe relapsi sumus. Dulcissime saluator infirmitates nostras sana, quæsumus. Benignus esto rogantibus te Iesu pyssime & nos famulos tuos supplicantes exaudi. Homines sumus assiduis miseriis inuoluti maximisque tempestatibus immersi. Erue nos, tribulatorum consolator victoriosossome; quoniam vita nostra assidua in foelicitate sepulta corrumpitur. Miserere tantum Iesu clementissime saluator, respice humilitatem te amãtium & non permittas demerginos exules in luto & turpitudine vitiorum, in amore sæculi. Hucusque torpentes iacuimus, vicijsque innodati nostram paruipendimus salutem, futurique examinis minime recordati sumus. Benignissime Creator esto propitius famulis tuis, & salue lachrymantes quos decepit miserrima vanitas mundi, viam (proh dolor) Veritatis negleximus omnes, sed libera nos luto infixos exulesque: quoniam Saluator noster tu es Iesu; qui neminem despicis gaudium indeficiens & sempiterna foelicitas sanctorum es spes nostra, Christianorum gloria, Angelorum lumen, remunerator inuictorum Martyrum, corona virginum, honestas viduarum. Bone Iesu exaudi nos humiles, clamantes ad te, libera nos de præsenti exilio, concedens nobis gratiam, vt sine fine viuamus, viuifica quæsumus non miseros seruos tuos exules, quos redemisti, vt zelum Iustitiæ verum consequamur. Conserua nos omnipotens Deus, maiestas infinita, misericordia incircumscripta, æterna salus nobilium animorum. Amen. Finis orationis Ioan. Trithemij Abbatis.
Все кто ранее верил в добро, сегодня уже служат злу.
Аватар пользователя
Обрий
Троль
 
Сообщений: 1479
Изображения: 1
Зарегистрирован: 21 июл 2011, 17:24
Откуда: окраина Киева
Направление: Мошенничество
Пункты репутации: 0

Re: Johannes Trithemius-"Steganographia"(Secret Writing)"-15

Непрочитанное сообщение Обрий » 16 авг 2011, 17:01

ALIA ORATIO, CVIVS CONIVRATIO PA-

diel melion, parme, camiel busayr, ilnoma, veno-
ga, pamelochyn.

HANC quoque non indeuotam orationem accipito. Humanæ salutis amator, vniuersorum creator maximus, nobis indixit obedientiam mandatorum cui omnes tenemur obedire ex amore, præmium vero obedientibus promisit sempiternæ foelicitatis tabernaculum possidere. Christi obedientiam inspiciamus, quam imitari curemus, vt ad æternam foelicitatem nobis promissam ingredi mereamur; angelorumque consociari mansionibus sempiternis. Agamus poenitentiam dum possumus, tempus preciosum expedentes fructuose. Caueamus ne imparatos mors pariat, quæ concedere moram alicui recusat. Ideoque fratres agere poenitentiam non tradetis. Velociter enim ad vos mors veniet: quam nemo vestrum diu euadere potest. Dies ergo vestros transeuntes conspicite poenitentiam inchoantes, quando tempus habetis. Appropinquat hora decede~di hinc. O mors rerum terribilium terribilissima, quam velociter nos miseros consumis incolatumque nostrum breuissimum multis iniuriis plenu~ miseris facis esse crudelem? Euigilemus miseri Christo Iesu Saluatore nostro pijssimo nos exhortante & contestante, vt turpes negligentias arguamus, & bonis operibus iustitiæ vias solicite custodiamus. Alme redemptor generis humani exaudi nos, veniamque nobis tribue peccatorum. O pater misericordiæ sis nobis propitius in omnibus aduersitatibus nostris. Sana domine infirmas animas nostras, quoniam tui sumus, præsta nobis afflictis vermiculis requiem sempiternæ amoenitatis, quatenus te semper aspiciendo laudemus.
Amen. Ioan. Trith. Spanheimensis ædidi, 1500.
Все кто ранее верил в добро, сегодня уже служат злу.
Аватар пользователя
Обрий
Троль
 
Сообщений: 1479
Изображения: 1
Зарегистрирован: 21 июл 2011, 17:24
Откуда: окраина Киева
Направление: Мошенничество
Пункты репутации: 0

Re: Johannes Trithemius-"Steganographia"(Secret Writing)"-15

Непрочитанное сообщение Обрий » 17 авг 2011, 09:54

SIT ISTA MENTIS MEÆ INTENTIO SE-

cretissima, quam per Spiritus praedictos velim
scire absentem.
SVm Romæ positus, intelligo ex consilio secretissimo summi pontificis, Romanum imperium ipsum velle tranbsferre in Fràcos. Cupio auisare Germaniæ principes: per nu~tios nequeo quibus non confido: literis nequeo, quiæ in omnibus Ciuitatibus Italiæ sunt in portis deputati, qui scrutantur transeu~tes exactissime. Scribo ergo vnam orationem deuotam, quam mitto per nuntium apertam, cum alijs familiaribus literis clausis ad eosdem principes. Compello Spiritus tertiæ mansionis & præcipio eis vt literas mittendas sequantur. Et cum à recipiente vocati fuerint, reuelare ei non obmittant secretam intentionem meam, quam literis cõmendare non audebam. Veniunt, vadunt, obediunt. Omnes morimur, quoniam omnes hæreditarium reatum originalis noxæ contraximus: nemoque viuit non moriturus in breuissimo tempore: contraximus delictum originale in Adam & Eua. Morimur autem morte corporis omnes homines propter temeritatem Matris Euæ miserabilem. Mortem vero animæ Victor mortis Iesus nos liberando fugauit. O Iesu Christe crucifixe, respice humilitatem nostram quoniam miseri sumus, infoelices, multisque tribulationibus vexamur. Ergo clementissime Rex coelorum petimus concede nobis contritionem, veniamque omnium peccatorum propter humilitatem tuam eximiam qua redemisti nos de inferni ærumnosis tenebris, noxiisque passionibus. O beatitudo nostra Iesu clementissime, ô dulcissime amator Innocentiæ quid retribuam tibi. Tu santus & innocens pro nobis pateris. Quo fugiemus cum veneris ad rationis examen? Venies cum potestate reddere mercedem vnicuique secundum conscientiam suam. Eruntque tibi nuda omnia: nec te aliquid latebit, cuius non habeas notitiam. Ergo viuentes agite fratres poenitentiam, districtumque Dei omnipotentis examen operibus misericordiæ præuenite.

Tergite fletibus crimina & pauperum labores subleuantes, Deum vobis efficite placabilem. Quoniam benignus est inuocantibus eum. Ergo, dum tempus est, quærite misericordiam eius. Semper gratias agite ei qui redemit vos Iesu Christus crucifixus pro hominum salute timentium dominum.
Все кто ранее верил в добро, сегодня уже служат злу.
Аватар пользователя
Обрий
Троль
 
Сообщений: 1479
Изображения: 1
Зарегистрирован: 21 июл 2011, 17:24
Откуда: окраина Киева
Направление: Мошенничество
Пункты репутации: 0

Re: Johannes Trithemius-"Steganographia"(Secret Writing)"-15

Непрочитанное сообщение Обрий » 17 авг 2011, 09:55

SIT ALIA FORMA SECRETORVM ISTA
quæ committatur Spiritibus.

SEcretum manet in mente mea repositum, de aduentu meo ad amicum vel amicam in proximo secreto. Non audeo scribere hoc ipsum, ne palam fiat, quod causa vetat ardua, nec demandare per nuntium, quod idem periculum: voco spiritum, committo rem, venit, vadit, perfert secretum secretissime, tutus sum ego literarum forma quas mitto, fit vt libet familiaris, ne desit occasio.

Salutem D. Lator præsentium frater Arnoldus Bostius plura composuit admiranda volumina de variis rebus, vt in libri nostro tibi dudum transmisso inter alia multa, qui prænotant de Ecclesiasticis scriptoribus, reperies scriptum in fine, vbi fit mentio viuentium. Hunc tantum virum, religione & artium venustate notabilem tuæ sinceritati, charissime fautor, commendo & plurimum rogo, quatenus recipias ipsum ea qua omnes in amicitia nobis coniunctos suscipere familiaritate consueuisti. Reserabit tibi arcana multa naturæ teque conuersatione dulcissima oblectare poterit, si volueris. Meum de magicis experimentis codicem quem habes mihi oro quantocyus curato remittere. Volumen Synesij virtute spirituum mittam tibi mox cum mihi experimenta mea remiseris. Cura te ipsum vt valeas. Mihique sæpe rescribito. Datæ in Spanheim sexto Iduum Martij. Anno dominicæ Incarnationis M.D. Ioan. Trith. Abb. ----- Recipiens autem literas is ad quem spiritu~ misisti, faciat quod in hac arte nouit esse faciendum: & signo orbiculari cognito se vertat ad Eurum subque silentio istam dicat imprecationem.

Camuel Busarcha, menaton enatiel, meran sayr abasremon, naculi pesarum nadru lasmõ enoti chamabet vsear lesponty abrulmy pen sayr thubarym, gonayr asmon friacha rynon otry hamerson, buccurmy pedauellon. His dictis accipiat literas denuo in manum respiciens versus Eurum vt nosti. Notandum vero quod isti spiritus omnes cum suo principe sunt, ad Eurum & propterea oportet, vt se illo vertat omnis qui operatur per illos: aut si non potest, literas saltem illo versus cum receperit reponat. Obserua & intellige quæ diximus tibi.
Все кто ранее верил в добро, сегодня уже служат злу.
Аватар пользователя
Обрий
Троль
 
Сообщений: 1479
Изображения: 1
Зарегистрирован: 21 июл 2011, 17:24
Откуда: окраина Киева
Направление: Мошенничество
Пункты репутации: 0

Re: Johannes Trithemius-"Steganographia"(Secret Writing)"-15

Непрочитанное сообщение Обрий » 17 авг 2011, 09:55

CAP. IV.

CVIVS PRINCEPS ASELIEL MORATVR AD
Euro-austrum, habens sub se 40. principales substitutos cum
seruitoribus eorum: & præsunt his quæ
pertinent ad amorem.

QVARTAM mansionem ab Oriente in Euro-austro tenet magnus princeps Aseliel cum spiritibus suis, quorum decem præsunt operationibus in hac arte diurnis, & 20. nocturnis. Horum omnium potestas & officium est nuntiare ea quæ pertinent ad amorem mulierum. Habent autem hi 30. tanquam principales sub se, & totidem alios quos mittunt per ordinem ad officia sua, cum fuerint per operantem debito modo vocati. Rursus sub istis iterum sunt alij, quorum magnus est numerus. Tu autem cum volueris per principem huius mansionis in Steganographia operari, non opus est omnes subiectos ei spiritus aduocare, sed sufficit tibi vnus aut duo, siue operatio sit nocturna siue diurna. Dicam ergo tibi paucorum nomina, cum numero subseruientium eis. Ex quibus semper aduoces vnum aut duos quos volueris, nec pluribus indiges, nisi operatio pro diuersis. Hæc est tabula:

Mariel
20
Cubiel
20
Asphiel
20
Melas
20
Nom. rub.
Charas
20
Aniel
20
Curiel
20
Sariel
20
Num. nig.
Parniel
20
Asahel
20
Chamos
20
Othiel
20
Nom. nig.
Aratiel
20
Arean
20
Odiel
20
Bufar
20
Num. rub.
Все кто ранее верил в добро, сегодня уже служат злу.
Аватар пользователя
Обрий
Троль
 
Сообщений: 1479
Изображения: 1
Зарегистрирован: 21 июл 2011, 17:24
Откуда: окраина Киева
Направление: Мошенничество
Пункты репутации: 0

Пред.След.

Вернуться в КОЛДОВСКАЯ И МАГИЧЕСКАЯ ЛИТЕРАТУРА


cron
Яндекс.Метрика