Johannes Trithemius-"Steganographia"(Secret Writing)"-1500г.

Здесь Вы найдете огромнейшее количество полезной информации в области колдовства и магии! Но помните - всегда придерживайтесь правил работы с данным разделом!!!

Модератор: Custodian

Re: Johannes Trithemius-"Steganographia"(Secret Writing)"-15

Непрочитанное сообщение Обрий » 17 авг 2011, 09:56

Habes iam ecce sedecim principes ex maioribus, qui sunt sub Asiel magno, quorum octo præsunt diei, & octo præsunt nocti, & quilibet ex eis habet 20. subiectos famulos, quos mittunt ad officia sua, quotiens necessarium fuerit. Principes omnes boni sunt & ad obedientum beneuoli atq; promptissimi: sed famuli eorum nõ omnes, quoniã superbi & implacabiles aliquando sunt, maxime ad eos quos confiderant in arte minus esse perfectos. Isti vero sedecim principes cum subditis suis ad omnia nuncianda tibi sufficiunt, nec opus est, te plures vel nosse vel aduocare. Cum autem volueris operari in Steganographia per Asielem, pro præmissis in arte consuetis obserua locum mansionis eius, qui est in Euro-austro, & voca vnum ex spiritibus supra dictis pro tempore suo, quemcunq; volueris. Hæc est coniuratio. Aseliel aproysy, melym, thulnear casmoyn, mauear burson, charny demorphaon, Theoma asmeryn diuiel, casponti vearly basamys, ernoti chaua lorson. Completis ex more coniurationibus subiunge cætera quæ sunt ex more in arte facienda, & consequetur effectus operationis tuæ certissimus. Ponamus exemplus.

Fingamus mentis tuæ arcanum. Habes amicam in cuius amore detineris, nec minus ipsa: sed accedere aut alloqui nõ potes eam propter custodiam suorum. Inuenisti tandem consilium, quo ipsa potiri valeas, sed eam est auisare etiam prius necesse: per te non potes, literis nõ audes ne in manus aliorum deueniant: nuntijs aut vetulis rem non decernis committendam, ne te postea reddant notum. Rem ergo arte per tempus occulta, quam fieri palam non posse confidis. Vocas ministros attis inuisibiles, scribis literas in nullo suspectas ipsasq; mittis ad amicam etiam per ipsos custodes, laudant scriptum, præbent amicæ legendum: illa signum recognoscens nuncium aduocato occultum, audit consilium, remandat consensum: accedis, istras potiris.
Все кто ранее верил в добро, сегодня уже служат злу.
Аватар пользователя
Обрий
Троль
 
Сообщений: 1479
Изображения: 1
Зарегистрирован: 21 июл 2011, 17:24
Откуда: окраина Киева
Направление: Мошенничество
Пункты репутации: 0

Re: Johannes Trithemius-"Steganographia"(Secret Writing)"-15

Непрочитанное сообщение Обрий » 17 авг 2011, 09:56

Mors Iesu Christi genus humanum viuificauit, cuius vita innocenter afflicta liberauit nos ab omni calamitate. Ergo honoremus humilitatem eius in nobis resistendo tentationib. vitiorum, instandoqe in omnib. bonorum operum. Christus Iesus saluauit animas nostras. Gratias dicamus æternas nostro redemptori pÿßimo quoniam omnes reduxit ad tutas exuuias, cuius nomen cum feruore laudemus omni tempore, præoccupantes faciem sanctissimã eius nostris orationibus; viuamus virtuose in amore rectitudinis, abÿcientes tumultum mundalium negotiorum, iusticiæ normam sequamur, vitÿs noxiis resistamus deuotißime, lachrymisqe negligentias abluamus in maxima solicitudine memores futuri iudicÿ, cuius inæstimabilis horror inferni pœnis nequaquam inferior. Anno Dominicæ natiuitatis M. D.6.Id.Martÿ. Cum has simile sve acceperit literas is cui mittuntur in arte peritus faciat quod nouit secundum eis instituta faciendum, vertatqe se ad aspectum Euroaustri. Cuius hoc signum & legat contestationem spirituum quæ est talis: Aseliel murnea casmodym bularcha vadusynaty belron diuiel arsephonti si pa normys orleuo cadon Venoti basramyn. His contestatis continuet operationem artis, & audiet secretum mittentis.
Все кто ранее верил в добро, сегодня уже служат злу.
Аватар пользователя
Обрий
Троль
 
Сообщений: 1479
Изображения: 1
Зарегистрирован: 21 июл 2011, 17:24
Откуда: окраина Киева
Направление: Мошенничество
Пункты репутации: 0

Re: Johannes Trithemius-"Steganographia"(Secret Writing)"-15

Непрочитанное сообщение Обрий » 17 авг 2011, 09:56

CAP. V.

CVIVS PRINCEPS SVPREMVS, BARMIEL
nomine, moratur Austro, habens sub se 10. principes, qui præsunt diei, & 20.
qui præsunt nocti cum seruitoribus eorum: & sunt super secretis nunciandis,
quæ pertinent ad traditiones
castrorum.

QVINTÆ mansionis in Austro ad meridiem princeps magnus vocatur Barmiel, habens sub suo dominio principales duces 10. qui præsent diei cum subseruitoribus eorum & 20. numero, qui præsunt operationibus nocturnis cum famulis eorum. Qui ideo plures sunt numero, quam diurni; quia frequentius operatio huius mansionis fit in nocte quam in die. Eorum enim officium est nuntiare secretas traditiones castrorum & ciuitatum, maxime temporibus nocturnis. Tu autem cum volueris in hac arte operari per Barmielem; voca vnum ex principibus eius, quem cubque volueris: statim veniet ad te cum 20. seruitoribus, quia nunquam solus aut cum paucioribus incedere consueuit aliquot principum huius monsionis. Secretum vero tuum non famulis quia superbi & malitiosi sunt, sed principi committe, quia bonus, placidus, fidelis, & multum beneuolus est. Sed iam nominabo tibi ex ipsis principibus diurnis octo & ex nocturnis similiter octo, qui sunt meliores & promptiores ad obediendum, nec pluribus indigemus.

Schw.
Roth.
R.
S.
S.
R.
R.
S.
Sochas
20.
Acterar
20.
Barbis
20.
Marciaz.
0.
Roth.
Schw.
S.
R.
R.
S.
S.
R.
Tigara
20
Barbil
20
Marquus
20
Baabal
0.
Schw.
Roth.
R.
S.
S.
R.
R.
S.
Chansi
20
Carpiel
20
Caniel
20
Gabir
0.
Roth.
Schw.
S.
R.
R.
S.
S.
R.
Keriel
20
Mansi
20
Acreba
20
Astib
0.
Все кто ранее верил в добро, сегодня уже служат злу.
Аватар пользователя
Обрий
Троль
 
Сообщений: 1479
Изображения: 1
Зарегистрирован: 21 июл 2011, 17:24
Откуда: окраина Киева
Направление: Мошенничество
Пункты репутации: 0

Re: Johannes Trithemius-"Steganographia"(Secret Writing)"-15

Непрочитанное сообщение Обрий » 17 авг 2011, 09:56

Habes 16. spiritus, quorum duodecim quilibet habet 20. ministros, cum quibus solent apparere vocanti. Reliqui quatuor, quibus o. quod nihil significat suppositum est, nullum habent subseruientem, sed semper soli veniunt & sunt in ministerio suo fidelissimi & impigri ad omnia quæcunq; mandaueris eis. Volens itaq; operari per aliquem eorum, præmissis his que sunt in arte præmittenda, dicas coniurationem istan ad Austrum. Barmiel buras melo charnotiel malapos veno masphian albryon, chasmia peluo morophon apluer charmya noty Mesron alraco caspiel hoalno chorben ouear ascrea cralnoty carephon elcfor bumely nesitan army tufaron. Postquam imperationem compleueris, spiritui apparenti quem vocasti commenda secretum, literas autem mitte per quemcunq; volueris, & qualescunq; volueris. Sed vtamur exemplo.
Все кто ранее верил в добро, сегодня уже служат злу.
Аватар пользователя
Обрий
Троль
 
Сообщений: 1479
Изображения: 1
Зарегистрирован: 21 июл 2011, 17:24
Откуда: окраина Киева
Направление: Мошенничество
Пункты репутации: 0

Re: Johannes Trithemius-"Steganographia"(Secret Writing)"-15

Непрочитанное сообщение Обрий » 17 авг 2011, 09:56

PONAMVS SECRETVM REGIS, QVOD

non sit confidendum alicui quouis modo.

REx quispiam aut princeps obtinere ciuitatem aut munitionem armis non valet, qua cupit, rem arte pertemptat, corrumpit mercede custodes, consilium nulli confidunt, nec literis quidem, ne deprehensus ille nõ consequatur intentum, isti mercedem cum vita amittant. Ad Mansionem Barmielis se princeps conuertit, vocat spiritum nuntium, committit occultum: venit ille, perfert nuntio, capitur nocte, non scitur quomodo. Pro his si placet fingamus literas in nullo penitus metuentes lectorem.

Iuste viuendo fœlicitatem consequemur: soli namqe exaltandi humiles, soli temperarij condemnandi. Si fœlicitatem requiris, æternam iustitiam tene, & altißimam gloriam consequeris. Feruentißimus Zelator veritatis esto & non amaueris mendacium, corrumpens honestatem, animique temperantiam dissoluens, fuge vanitatem mundi, quoniam breuißima est. Amator esto Iustitiæ & neminem supplantes iniuste. Cole virtutes, vita fuge, iustitiæ libertatem tuere, omnem insolentiam caue, semper humilis esto. Saluatorem animarum nostrarum dilige: qui diligit eum, nequaquam morietur infœliciter. Contemne gloriam repente transitoriam, ama beatitudinem sanctorum æternaliter non corrumpendam, fuge solicite insidias hostis nostri antiqui, quem vincet nunquam intermittenda deuotionis humilitas. Esto vigilans vt carnis ardore non vincaris, viriliter iustitiæ semitas defende, rectitudinisque Zelum intrepida perseuerantia tenendum memineris. Gloriam inanem semper fuge tanquam venenum. Paradisi Dei amoenitatem contemplare semper manentem. Gaudia seculi cito transeunt, hodie lætus, cras omnibus spoliatus emoritur. Fuge Zelum vitiosum amaritudinis, fuge superbiæ tumorem, quoniam vtriusque reatum perpetuis ma;is esse obnoxium non ignoras. Omnis superbus odibilis Deo: moriens sine intermissione cruciandus nunquam consolabitur. Quid deniqe exspectabunt siperbi nisi lamentum? Ergo væ vobis elati, æterno supplicio digni tenebrisqe & horribus reseruati sempiternis. O vanitas vanitatum mundi, exterminatrix luminis animarum deceptrix exulum, inferni reseratrix perniciosißima, Io. Tritth. Abbas. Spanheimensis scrips. 5. Id. Martij M.D
Все кто ранее верил в добро, сегодня уже служат злу.
Аватар пользователя
Обрий
Троль
 
Сообщений: 1479
Изображения: 1
Зарегистрирован: 21 июл 2011, 17:24
Откуда: окраина Киева
Направление: Мошенничество
Пункты репутации: 0

Re: Johannes Trithemius-"Steganographia"(Secret Writing)"-15

Непрочитанное сообщение Обрий » 17 авг 2011, 09:57

Recipiens literas, cognito signo Barmielis se mox vertat ad Austrum vel quam primum potuerit. Non enim periculum, quo ad obedientiam spiritus, ex mora nasci poterit: etiamsi multa fuerit interposita. Nam quando vocant, semper venire consueuit, siue cito siue tarde, etiam post dies multos vocent. Hæ est eius Coniuratio, ijs premissis quæ ars expostulat agenda.

Barmiel any casleon archoi bulesan eris, Casray molaer pessaro duys anale goerno mesrue greal cusere drelnoz, parle cufureti basriel aflymaraphe neas lo, carnos erneo, damerosenotis anycarpodyn. Hanc Coniurationem cum dixerit, sicut oportet versus Austrum, audiet & intelliget mentem tuam, quam non literis sed spiritui commisisti: si ad aliam plagam se verterit, nunquam intelliget.
Все кто ранее верил в добро, сегодня уже служат злу.
Аватар пользователя
Обрий
Троль
 
Сообщений: 1479
Изображения: 1
Зарегистрирован: 21 июл 2011, 17:24
Откуда: окраина Киева
Направление: Мошенничество
Пункты репутации: 0

Re: Johannes Trithemius-"Steganographia"(Secret Writing)"-15

Непрочитанное сообщение Обрий » 17 авг 2011, 09:57

CAP. VI.

CVIVS SVPREMVS PRINCEPS GEDIEL
in Austro africo mansionem agens, sub se habet 20. in die, & totidem
in nocte cum seruitoribus eorum, qui officium annunciandi,
ea, quæ præcauenda, pericula habent.

SEXTÆ mansioni quæ est in Austro-africo presidet princeps magnus Gediel qui habet sub dominio suo alios duces principales 20. in die, & totidem in nocte cu~ multis seruitoribus eorum. Horu~ officium est nuntiare omnia quæ pertinent ad auisandu~ amicu~ de quocunq; imminente futuro periculo, & maxime ad principes pro defensione patrie, castrorum & ciuitatum; & ad omnia nuntianda quæ prosunt amicis, & his quibus fauemus, ad salutem: nec non & contra inimicos & aduersarios quoscunq;. Ad hec omnia non est necessarium aduocare 20. principes, sed duo sufficiunt cum seruitoribus suis, quos vt noscas ex nomine, cõsequenter aliquos ex eis numerabo, videlicet octo pro die, & octo pro nocte.

Schw.
Roth.
S.
R.
S.
R.
S.
R.
Coliel

Sariel

Reciel

Aroan


20

20

20

20
Naras

Rantiel

Sadiel

Cirecas

Roth.
Schw.
R.
S.
R.
S.
R.
S.
Sabas

Mashel

Agra

Aglas


20

20

20

20
Assaba

Bariel

Anael

Vriel
Все кто ранее верил в добро, сегодня уже служат злу.
Аватар пользователя
Обрий
Троль
 
Сообщений: 1479
Изображения: 1
Зарегистрирован: 21 июл 2011, 17:24
Откуда: окраина Киева
Направление: Мошенничество
Пункты репутации: 0

Re: Johannes Trithemius-"Steganographia"(Secret Writing)"-15

Непрочитанное сообщение Обрий » 17 авг 2011, 09:57

Primo antequam procedamus ad operandum, noueris, quod semper ad minimum duo spiritus vocandi sunt, cum 20. famulis suis, sine quibus nusquam procedunt, licet non semper omnes appareant visibiles. Sed de hoc non est curandum; modo tu consequaris per eorum ministerium inuisibile quod intendis. Cum ergo per eorum ministerium volueris aliquid in Steganographia operari; conuerte te ad Austro-africum; quoniam omnes ibi cum principe suo Gediel omni tempore morantur: & fac, quæ nosti secundum ordinem esse facienda. Hæc est Coniuratio:

Gediel asiel modebar mopiel, casmoyn, rochamurenu proys nasaron atido casmear vearsy maludym velachain demosar otiel masdurym sodiuiel mesray seor amarlum, laueur pealo netus fabelron. His completis erunt duo principes nominanti vocati præsentes, boni, beneuoli, & securi: quos non debes timere: sed committe eis confidenter, quicquid volueris: & mandatum tuum fideliter implebunt hoc signum erit rubrum.
Все кто ранее верил в добро, сегодня уже служат злу.
Аватар пользователя
Обрий
Троль
 
Сообщений: 1479
Изображения: 1
Зарегистрирован: 21 июл 2011, 17:24
Откуда: окраина Киева
Направление: Мошенничество
Пункты репутации: 0

Re: Johannes Trithemius-"Steganographia"(Secret Writing)"-15

Непрочитанное сообщение Обрий » 17 авг 2011, 09:57

HABEAS IN MENTE TVA TALE SE-

cretum, quod literis commendare non audes.
SVm principi meo pro multis in me beneficiis obnoxius aduersariorum eius secreto percepi consilium per insidias & traditionem capiendi hac nocte castellum. Principem auisare meum cupio: literis nequo, cum scrutinium transeuntium per hostes fiat in via: per nuncios nequeo, quia nulli penitus meum periculum scio credendum. Vocabo spiritum, committo secretum, mitto literas tantum pro forma quascunque voluero, vt nouerit princeps, quis sit vocandus: & ex spirituum numero (quia sine literis alioquin nesciret missum à me spiritum) vadit iste, nunciat: princeps præoccupat castrum.
Все кто ранее верил в добро, сегодня уже служат злу.
Аватар пользователя
Обрий
Троль
 
Сообщений: 1479
Изображения: 1
Зарегистрирован: 21 июл 2011, 17:24
Откуда: окраина Киева
Направление: Мошенничество
Пункты репутации: 0

Re: Johannes Trithemius-"Steganographia"(Secret Writing)"-15

Непрочитанное сообщение Обрий » 17 авг 2011, 09:57

SIT FORMA LITERARVM ISTA VEL

alia; quam cum legerit, ire prohibeat.
SVmma humani generis nobilitas summaque virtus est Deum pure amare, ipsius gloriam quærere, & eum rectitudine mentis adorare. Humilitas enim puri cordis regnabit in Coelis patientia sublimabit, sola mens hominis nudi, Deum timentis diligentisqe ad nobilitatem veram constituetur. Deum ama, mundum sperne; sæculum iniquitatum fuge, ama religione~, fraternam charitatem, pacis vinculum, recteque conuersantium vnitatem. Christus in Euangelio monet: Nõ oportere nos solicitari circa humanas curas superfluas. Habentes (inquit Sanctus Apostolus) necessaria tantum, simus contenti. Habeamus itaque Dei amorem & Zelum iustitiæ: quoniam vere solidæ diuitiæ sunt, puritas animi, simplicitas cordis, negligentia honoris terreni, venustatis emundatio, morumqu sanctorum institutio. Simus intenti operibus bonis, ne vitia nos obruant, viuamus innocentes in omni rectitudine tanquam crastino morituri. Deum amemus purissimo corde, seruantes solicite mandata eius cum humilitate pro peccatis lugeamus omni tempore pijssimum Saluatorem deprecantes quatenum nobis vitia remittat, sui amorem cordisque humilitatem infundat. Deseramus istius mundi concupiscentias & vanos falsosqu honores obitum nostrum sedulo cogitantes. Viuere virtuose, proximum diligere, iniuriam nulli facere, Deum timere, eleemosynas dare, famelicos reficere, bonos defendere, prauorum vitia redarguere, orationibus insistere, gloriam mundi contemnere, lectionibusque incumbere, thesauri Christianorum sunt Vana enim gloria mundi repente ruitura est, falsæ etiam diuitiæ, quas breui exspirantes reliquemus inuiti, sola iustitia est nostra foelicitas. In nostra humilitate sit gloriatio & diuitiarum possessio nobiscum omni tempore mansura, memoria mortis, timor iudicij & nostrorum recordatio peccatorum.

Cum has vel quaslibet alias literas nullu~ continentes secretum princeps acceperit meus: viso signo Gedielis nouit quo sit vertendum, & quis vocandus Spiritus.

Coniuratio.
Gediel aprois camor ety moschoyn diuial palorsan, fermel, asparlon Crisphe Lamedon ediur cabosyn arsy thamerosyn. His dictis, vt oportet, subiunctisqe non nullis quæ sunt in arte necessaria, spiritu reuelante, non litera, mentis meæ secretum, sciet arcanum, & præoccupat inimicum.
Все кто ранее верил в добро, сегодня уже служат злу.
Аватар пользователя
Обрий
Троль
 
Сообщений: 1479
Изображения: 1
Зарегистрирован: 21 июл 2011, 17:24
Откуда: окраина Киева
Направление: Мошенничество
Пункты репутации: 0

Пред.След.

Вернуться в КОЛДОВСКАЯ И МАГИЧЕСКАЯ ЛИТЕРАТУРА


cron
Яндекс.Метрика