Johannes Trithemius-"Steganographia"(Secret Writing)"-1500г.

Здесь Вы найдете огромнейшее количество полезной информации в области колдовства и магии! Но помните - всегда придерживайтесь правил работы с данным разделом!!!

Модератор: Custodian

Re: Johannes Trithemius-"Steganographia"(Secret Writing)"-15

Непрочитанное сообщение Обрий » 17 авг 2011, 10:02

Literas super his formabis ad
placitum.
MAIESTAS Catholicæ fidei, cunctis firmiter seruanda hominibus foelicitatem vitæ sempiternæ Christo famulantibus spopondit. Tenete Catholicam fidem Christianam, glorificate Omnipotentem, fugientes tumultum vanitatis. Nemo prauorum operum viram beatam habebit. Homo fidelis sequatur Christum tramite virtutum. Operibus bonis decoratur integritas: & Catholicum nomen Christiana fidelitate seruatur. Nam prauus homo fidem obnubilat. Christus odit temerarios, amatqe Christianos exercentes Catholicas operationes, tranquillitatem venerantes.

Ioannes Trithemius Abbas Spanheimensis, edidi
Calend. April. Anno Domini M.D. --.
Cum literas acceperit is, cui mittuntur, in arte peritus præmittat [88] ea, quæ sunt ex generalis artis institutione præmittenda: & dicat præscriptam coniurationem eo modo & ritu, quibus prædiximus in schedula scriptam cum charactere domini ascendentis, cæterisq; exprressis. Mox autem vt coniurationem compleuerit: spiritum videbit præsente~, quo viso, imperterrite dicat + penador auenal + solmenial phanu + sauear caschanti hernoty maduran. Amen. His dictis, sileat, & vicebit spiritum appropinquantem ad se, & commissum arcanum referre in aurem secrete atque secure, quem sine timore ita audiat cum magna industria, vt si aliquis circumsederit, ne vel nutu vel verbo spiritum indicec præsentem.
Все кто ранее верил в добро, сегодня уже служат злу.
Аватар пользователя
Обрий
Троль
 
Сообщений: 1479
Изображения: 1
Зарегистрирован: 21 июл 2011, 17:24
Откуда: окраина Киева
Направление: Мошенничество
Пункты репутации: 0

Re: Johannes Trithemius-"Steganographia"(Secret Writing)"-15

Непрочитанное сообщение Обрий » 17 авг 2011, 10:03

CAP. II.

HORA SECVNDA DIEI VOCATVR CEVORYM. CV-

ius princeps & supremus spiritus est Anael, qui habet sub suo Imperio Duces
10. Comites, Centuriones, Præsidentes 100. Seruoram & Subseruientium
non est certus numerus.
PRÆSIDENS & Imperator secundæ horæ diei principalis vocatur Anael, qui habet sub suo Imperio deputatos in ministerium huius artis Steganographiæ Duces 10. Comites, Centuriones & Præside~tes omnibus spiritibus suis 100. seruorum adhuc mihi non est certus numerus. Hora autem diei secunda vocatur Ceuorym, in qua mutabiles operationes fiunt cunctis stupendæ hominibus. Istius Imperatoris spiritus omnes sunt satis beneuoti, iucundi, hilares, & ad obediendum operante in arte ptomptissimi: modo sit peritus in arte, fortis animo, constans & bene intelligens.


R.

R.

R.

Menarchos
Orphiel
Quosiel
10
100
G.
n.
Archiel
Cursiel
Ermaziel
10
100
G.
n.
Chardiel
Elmoym
Granyel
10
100
G.
n.
In hac tabula posuimus ex ducibus Anaelis 3. ex comitib. 6. & ex seruorum n.330. qui nobis ad omnem operationem Steganographie in hac secu~da hora diei per suos ordines missitando sufficiu~t.

Cum itaque in hac hora volueris aliquid in Steganographia [89] operari, scribe in munda schedula characterem domini ascendentis, & secundum ordinem sequentem illum: cæteros planetas ac nouissime signu~ domus XII. cum encausto facto ex materia istius artis. Deinde scribas in dorso prædictæ schedulæ istam coniurationem cum silentio, facie conuersa ad solem.
Все кто ранее верил в добро, сегодня уже служат злу.
Аватар пользователя
Обрий
Троль
 
Сообщений: 1479
Изображения: 1
Зарегистрирован: 21 июл 2011, 17:24
Откуда: окраина Киева
Направление: Мошенничество
Пункты репутации: 0

Re: Johannes Trithemius-"Steganographia"(Secret Writing)"-15

Непрочитанное сообщение Обрий » 17 авг 2011, 10:03

Carmen Coniurationis.

ANael otiel aproisy rachymas, thulnear layr meuear theor cralnotiel amersoty mouear phroys lierto mear vrnesa elty famelron.

Coniuratione scripta, fac cætera, que nosti secundum artem facienda. Deinde Carmen sub silentio dicas: & spiritum mox videbis præsentem, hilarem, iucundum atque beneuolum ad omnia: cui arcanum committas secure.

Arcanum ponamus quodcunque.

SIt nobis arcanu~ qualecunq; pro tempore occurrens, quod nec literis videatur vtiliter nec tabellioni committendum. Vocentur ex spiritibus Anaelis dux & comes vnus, vel alter eoru~, vt libet. Committatur principaliori secretum debito modo, sicut oportet secundum artis præceptum: & fideliter perferet.
Все кто ранее верил в добро, сегодня уже служат злу.
Аватар пользователя
Обрий
Троль
 
Сообщений: 1479
Изображения: 1
Зарегистрирован: 21 июл 2011, 17:24
Откуда: окраина Киева
Направление: Мошенничество
Пункты репутации: 0

Re: Johannes Trithemius-"Steganographia"(Secret Writing)"-15

Непрочитанное сообщение Обрий » 17 авг 2011, 10:04

CAP. III.

CVIVS HORA VOCATVR DANZVR, ET SPI-

ritus eius imperator supremus est Vequaniel, qui habet sub suo
dominio duces 20. comites 200. seruorum non
est numerus.
TERTIA hora appellatur Dansur, cuius supremus spiritus & imperator vocatur Vequaniel, habens sub suo imperio duces 20. comites 200. Seruorum incertus est numerus. Horum officium est ad omnia generale: suntque satis prompti atque beneuoli in omnibus, quæcunque eis fuerint commissa, & fideles & securi: nec sunt inuoluntarij ad obedientiam; sed vocati in publico sine læsione aut periculo [91] vocantis minimè possunt. Amant enim secretu~, sicut & cæteri omnes, qui horis & earum operationibus præsunt. Nomina vera omnium non noui, sed paucorum tantum, quæ reuelantibus ipsis in hanc tabulam redacta nobis sufficiunt.

R.

R.

R.

R.
Asmiel
Drelmech
Gemarij
20
20
200
200
Persiel
Sadiniel
Xantiel
20
20
200
200
Mursiel
Parniel
Seruiel
20
20
200
200
Zoesiel
Comadiel
Furiel
20
20
200
200
Все кто ранее верил в добро, сегодня уже служат злу.
Аватар пользователя
Обрий
Троль
 
Сообщений: 1479
Изображения: 1
Зарегистрирован: 21 июл 2011, 17:24
Откуда: окраина Киева
Направление: Мошенничество
Пункты репутации: 0

Re: Johannes Trithemius-"Steganographia"(Secret Writing)"-15

Непрочитанное сообщение Обрий » 17 авг 2011, 10:12

In hac tabula nominatos habemus ex ducibus 4. ex comitibus 8. & ex seruitoribus eorunde~ innumeratos 1730. qui nobis ad omnes huius artis operationes in hora tertia diei sufficiunt. Cum ergo volueris in hac hora Spiritum pro aliquo nuntio perferendo ad amicum vocare: non pauciores, quam ad minus duces duo, comites totidem cum seruiws eorum vocentur. Si aute~ plures vel pauciores vocare volueris; poteris quidem, sed oportebit coniurationem habere ad imperatore~ vniuersalem, sine cuius mandato non violant ordinem suum Spiritus. Itaque scribe in chartam nouam, characterem domini ascendentis, ceterosq, per ordinem planerarum, cum signo domus duodecimæ, eo modo quo institutio artis requirit. In dorso chartæ scribe istam Coniurationem.

Coniuratio.

VEquaniel, odiel mesrij reuoij sotiel mear iamy otiel aslofian yrsoti breotion drearij fabel merusin. Coniuratione scripta subiunctisq; his quæ requiruntur ex arte; dic eam voce submissa, ne à quoquã audiatui: & statim venient spiritus vocati, quos vt videris, committe potiori secretu~, quem facile cognosces ex habitu: quia semper, qui primus est inter cæteros spiritus, coronatus apparet.

Arcanum sit qualesecunque.

SEcretum tibi sit qualecunq; ad amicum absentem, quod nec literis, ne á quopiam legantur, ut committendum, nec tabellioni, ne quauis occasione aut precio corruptus aut metu te tradat in publicum. Voca spiritum horæ deputatum, committe illi arcanum, nil metuens: perferet fideliter.
Все кто ранее верил в добро, сегодня уже служат злу.
Аватар пользователя
Обрий
Троль
 
Сообщений: 1479
Изображения: 1
Зарегистрирован: 21 июл 2011, 17:24
Откуда: окраина Киева
Направление: Мошенничество
Пункты репутации: 0

Re: Johannes Trithemius-"Steganographia"(Secret Writing)"-15

Непрочитанное сообщение Обрий » 17 авг 2011, 10:14

CAP. IV.

CVIVS HORA VOCATVR ELECHYM: ET SV-

premus Spiritus horæ appellatur Vathmiel, qui habet sub suo Imperio
duces 10. comites 100. seruorum non est certus numerus,
per quos in quarta hora fit operatio.
[93]
VARTA hora diei vocatur Elechym, cuius supremus angelus apparatur Vathmiel, qui habet sub se deputatos ad hanc artem Steganographiæ duces nominatissimos 10. comites vero 100. seruorum infinitus est numerus. Habentq; officium nunciandi generaliter omnia arcana: & sunt valde boni, beneuoli & obedientes ad omnia, quæcunq. iubentur. Verum secreti amatores tumultus hominum valde detestantur. Ergo caue, ne inter alios constitutus, qui non sunt in arte periti, aliquid per eos operari attemptes: quia nec facile coniurati accederent: & sine tuo periculo non abirent. Custodi omnia, quæ tibi præcipimus: & habebis magnum in hac scientia profectum.

R.

R.

R.

R.
Ammyel
Emarfiel
Iermiel
10
100
100
100
Larmich
Permiel
Thuroz
10
100
100
100
Marfiel
Queriel
Vanesiel
10
100
100
100
Ormyel
Strubiel
Zasuiel
10
100
100
100
Zardiel
Diuiel
Hermiel
10
100
100
100
Habemus in hac tabula ex ducibus Vathmielis 5. ex ducibus vero 10. & seruorum numero 1550. quorum ministeriu~ nobis ad omnem operationem Steganographiæ ad quartam horam est sufficiens. Cum itaque in hac hora volueris operari: characterem domini ascendentis & domus duodecimæ cu~ cæteris scribe in charta noua,& in eius dorso istam Coniurationem, sicut decet.
Все кто ранее верил в добро, сегодня уже служат злу.
Аватар пользователя
Обрий
Троль
 
Сообщений: 1479
Изображения: 1
Зарегистрирован: 21 июл 2011, 17:24
Откуда: окраина Киева
Направление: Мошенничество
Пункты репутации: 0

Re: Johannes Trithemius-"Steganographia"(Secret Writing)"-15

Непрочитанное сообщение Обрий » 17 авг 2011, 10:14

Coniuratio.

VAthmiel adres rheareso rafer rheotij venosi sayr fatiel cafa irsoti verotiel does ro fabel merusin. Deinde, post ea quam præmiseris ea quæ sunt ex more præmittenda: eandem Coniuratione~ submissa voce dicas: & statim spiritus vocati aderunt, ad minus vnus dux & vnus comes, cum seruitoribus eorum prompti ad obediendum tuis mandatis.

Argumentum secreti nuncij.

SIt arcanum qualecunq; magnum & valde secretum, quod nullum omnino scire velis præter vnum. Voca spiritus horæ deputatos, quot volueris, & committe principaliori secretum. Literas [94] scribe, in quacunque forma volueris, in quibus nihil contineatur secretum, & quæ nullius omnino vereantur conspectum.
Все кто ранее верил в добро, сегодня уже служат злу.
Аватар пользователя
Обрий
Троль
 
Сообщений: 1479
Изображения: 1
Зарегистрирован: 21 июл 2011, 17:24
Откуда: окраина Киева
Направление: Мошенничество
Пункты репутации: 0

Re: Johannes Trithemius-"Steganographia"(Secret Writing)"-15

Непрочитанное сообщение Обрий » 17 авг 2011, 10:16

CAP. V.

CVIVS HORA VOCATVR FEALECH, ET SPIRITVS

Imperatorque supremus appellatur Sasquiel, habens sub suo imperio duces 10.
comites 100. seruorum maximum numerum.
VINTA hora diei vocatui Fealech, & spiritus eius nominatur Sasquiel, Imperator magnus & potens, qui habet sub suo Imperio inter multos duces 10. comites 100. cum famulis eorum, in ministerium diuersarum & maxime secretarum artium & huius scientiæ nostræ deputatos. Et notandum, quod duces raro vocantur in hora quinta ad operationes Steganographiæ, quia non sunt semper necessarij: cum comites vna cum seruis sibi deputatis ad omnem operationem nobis copiose sufficiant. Si quis tamen etiam ex ducibus videre aliquos, potestateq; vti eorum voluerit: potest vocare vnum, duos aut plures: & venient sine mora, qui satis beneuoli sunt & prompti ad obediendum operantibus.


R.

R.
R.
R.
Damiel
Iameriel
Omerach
10
100
1000
Araniel
Futiniel
Lameros
10
100
1000
Maroch
Rameriel
Zachiel
10
100
1000
Sarapiel
Amisiel
Fustiel
10
100
1000
Putifiel
Vraniel
Camiel
10
100
1000


Ex ducibus Sasquielis, iam nominatos 5. habemus, ex comitibus vero 10. & ex seruorum numero 5550. quorum ministerium ad omnem operationem præsentis horæ sufficit. Cu~ itaq; per aliquem ex prædictis operari ad Steganographiam in quinta hora diei volueris: scribe characterem domini ascendentis, domus duodecimæ cum cæteris, quæ ad artem requiruntur in chartula munda: & in eius dorso Coniurationem istam, eo quo scis modo.
Все кто ранее верил в добро, сегодня уже служат злу.
Аватар пользователя
Обрий
Троль
 
Сообщений: 1479
Изображения: 1
Зарегистрирован: 21 июл 2011, 17:24
Откуда: окраина Киева
Направление: Мошенничество
Пункты репутации: 0

Re: Johannes Trithemius-"Steganographia"(Secret Writing)"-15

Непрочитанное сообщение Обрий » 17 авг 2011, 10:16

Coniuratio.

SAsquiel adres rhetroseti rosiel emelto satu olmeniel irsoti sauear nauediel liernoti chameson. His completis, cæterisq; necessariis subiunctis, dic ipsam coniurationem, sicut oportet: statimq; videbis spiritum, quem vocasti, visibiliter præsentem, cui arcanum secure committere potes.

[96]

Argumentum nunciandi arcanum.

SIt nobis arcanum qualecunq; ad amicum, quod scire preter ipsum velimus nemine~: sitq; tale, quod nec literis tuto committatur, nec tabellionibus. Vocemus vnum ex comitibus Sasquielis supradictis: committamus illi secretum, literas adiungamus charactere illius consignatas: tutique erimus.
Все кто ранее верил в добро, сегодня уже служат злу.
Аватар пользователя
Обрий
Троль
 
Сообщений: 1479
Изображения: 1
Зарегистрирован: 21 июл 2011, 17:24
Откуда: окраина Киева
Направление: Мошенничество
Пункты репутации: 0

Re: Johannes Trithemius-"Steganographia"(Secret Writing)"-15

Непрочитанное сообщение Обрий » 17 авг 2011, 10:16

CAP. VI.

CVIVS HORA VOCATVR GENAPHERYM ET

Spiritus eius imperator supremus appellatur Saniel, qui habet
sub se duces & comites 110. cum multis
famulis.
[97]

SEXTA hora diei vocatur Genapherym, & angelus eius est Saniel, magnus & potens in operationibus suis: qui habet sub suo imperio duces 10. comites 100. seruos 5550. in ministerium diuersarum operationem deputatos: qui nobis ad omnia; quæ per Steganographiam in hac hora voluerimus operari, sufficiunt.

Duces tamen rarius vocãtur; licet prompti sint & valde voluntarij ad obediendum mandatis nostris: quia comites eorum officia vt plurimum peragere consueuerunt: cum in alijs experimentis magicis sæpe occupentur.


R.

R.
R.
R.
Arnebiel
Gamyel
Nedabar
10
100
100
Charuch
Ienotriel
Permon
10
100
100
Medusiel
Sameon
Brasiel
10
100
100
Nathmiel
Trasiel
Camosiel
10
100
100
Pemiel
Xamyon
Euadar
10
100
100


Habemus ex ducibus Samielis hic nominatos 5. ex comitibus 10. & ex seruoru~ numero 5550. per quos fit operano Steganographiæ in sexta hora diei. Cum itaq; per istos Spiritus operari volueris, fiat omnino in loco secreto: & si ducem vnum aut plures vocare volueris, in tua sit potestare, quamuis non sit opus, quia comites ad omnia intimanda nobis sufficiunt; Itaque scribe in Chartula munda characteres planetarum & signorum consuetos, & in dorso eius coniurationem.

Coniuratio.

SAmiel asiel thebrean pothijr ersoty mear pornys layr moas, famerosyn. Deinde, præmissis præmittendis, dic eandem coniurationem eo ritu, quo nosti: statimque Spiritus vocatus aderit, ad omnia promptus & alacer, quem mittas procul aut prope ad amicum, vt perferat secretum.

Argumentum Secreti.

ARcanum qualecunq; habueris, ad quemcunq; in arte Steganographiæ peritum per Spiritus Samielis in sexta hora diei secure mittere potes: quia ad omnia sunt intimanda generales, & in

[98]

commissis omnino fideles, si debito modo in omnibus secundum præcepta nostra processeris.
Все кто ранее верил в добро, сегодня уже служат злу.
Аватар пользователя
Обрий
Троль
 
Сообщений: 1479
Изображения: 1
Зарегистрирован: 21 июл 2011, 17:24
Откуда: окраина Киева
Направление: Мошенничество
Пункты репутации: 0

Пред.След.

Вернуться в КОЛДОВСКАЯ И МАГИЧЕСКАЯ ЛИТЕРАТУРА


cron
Яндекс.Метрика