Johannes Trithemius-"Steganographia"(Secret Writing)"-1500г.

Здесь Вы найдете огромнейшее количество полезной информации в области колдовства и магии! Но помните - всегда придерживайтесь правил работы с данным разделом!!!

Модератор: Custodian

Re: Johannes Trithemius-"Steganographia"(Secret Writing)"-15

Непрочитанное сообщение Обрий » 17 авг 2011, 10:39

CAP. XXIV.

CVIVS HORA VOCATVR XEPHAN, ET AN-

gelus eius supremus Imperator dictus est Sarandiel: habens
sub se principes, duces, comites & seruos
multos.

DVODECIMA hora noctis, quæ contingit auroram, vocatur Xephan, & Angelus eius appellatus est Sarandiel: qui habet sub suo imperio multos spirius, bonos & malos, principes, duces, comites, & ministeriales: qui sunt diuersis operationibus deputati: boni bonis, & mali malis. Isti principes (vt dicit Hermes Hebræus, qui dictus est Salomon, in libro quarto de officiis spirituum) frequenter apparere, solent in ea forma, in qua Diabolus Euæ legitur apparuisse, habentes vnum caput pulchrum instar virginis, capillis ab vtraque parte dependentibus: [136] sed duo corpora serpentina, quæ tamen semper velant & abscondunt sub quibusdam tegumentis aut frondibus, ne videantur. In facie autem sunt pulcherrimi, beneuoli & iocundi, & ad omnem obedientiam operantis promptissimi & hilares.

R.

R.

R.


R.
Adoniel
Marachy
Hardiel
10
20
00
20
10
Damasiel
Chabrion
Nefrias
10
20
00
20
10
Ambriel
Nestoriel
Irmanotz
10
20
00
20
10
Meriel
Zachriel
Gerthiel
10
20
00
20
10
Denaryz
Naueriel
Dromiel
10
20
00
20
10
Emarion
Damery
Ladrotz
10
20
00
20
10
Kabriel
Namael
Melanas
10
20
00
20
10


Hic iam habemus ex bonis spiriribus Sarandielis duces 14. & comites 7. Cum multis seruitoribus eorum, qui nobis in duodecima hora noctis ad omnem operationem sufficiutur. Cum itaque volueris operari per eos in vltima hora noctis: obserua & fac omnia quæ præcepimus, diligenter: & postea dic coniurationem.

Coniuratio.

SArandiel marfo porno ioniel schendiel iano Nati chilpres iosaschar meon prissi dyon volayr penason. Carmine dicto, statim spiritus vocati astabunt ad omnia parati.

Constitutio nunciandi arcani.

CVm videris spiritus in forma sibi astare peregrina: non terrearis, quia boni, beneuoli sunt, neminem lædentes & monstrosam formam, ne quem exterreant, quasi semper abscondunt, facie pulcherrima apparentes. Committe secure, quicquid in hora noctis volueris scire amicum.
Все кто ранее верил в добро, сегодня уже служат злу.
Аватар пользователя
Обрий
Троль
 
Сообщений: 1479
Изображения: 1
Зарегистрирован: 21 июл 2011, 17:24
Откуда: окраина Киева
Направление: Мошенничество
Пункты репутации: 0

Re: Johannes Trithemius-"Steganographia"(Secret Writing)"-15

Непрочитанное сообщение Обрий » 17 авг 2011, 10:39

Literæ formentur, vt placet.
O Miser homo, & vere miserabilis, cur non attendis omnium temporalium instabilitatem? & cur te non moriturum breui cogitas? Memento, quod primus homo promeruit: quod mandatum violauit. Vtinam, sicut optauit Balaam, moriatur anima nostra iustoru~ morte, vt contemnentes voluptates præsentes, & vanos mundi honores, simus immaculati custodientes nos ab omni peccato. Sed non curamus, quousque tandem horrenda vincula mortis incidimus, cruciandi in perpetuum. Foelicem illum existimo, qui ista præcogitat. [137] Igitur ô homo proÿce mundum sicut fecit Dei filius: & cogita, quanta ex eius amore mala nos sequantur. Multa enim pericula nobis ingerit: & quoniam suis amatoribus est damnabilis, merito contemnitur. Vere est dignus æterna morte amator mundi. Quid tibi prodest iste mundus, miserabilis homo? qui du~ amatur, fugit: dum præsens est, transit: dum exaltat, dei joit: dum blanditur, decipit: dum floret, arescit: du~ amatores suos emittit, ad perpetuas miserias transmittit. Anno M.D. 12. Calend. Maÿ.

Acceptis literis & cognito signo Spiritus principalis, peritus in arte faciat, quæ sunt ex more facienda. Dicta deinde supra scripta coniuratione secundum artem, apparebunt Spiritus, commissum fideliter reuelantes.
Все кто ранее верил в добро, сегодня уже служат злу.
Аватар пользователя
Обрий
Троль
 
Сообщений: 1479
Изображения: 1
Зарегистрирован: 21 июл 2011, 17:24
Откуда: окраина Киева
Направление: Мошенничество
Пункты репутации: 0

Re: Johannes Trithemius-"Steganographia"(Secret Writing)"-15

Непрочитанное сообщение Обрий » 17 авг 2011, 11:14

INCIPIT LIBER TER-

TIVS STEGANOGRAPHIÆ IOANNIS

TRITHEMII, ABBATIS SPANHEIMENSIS, AD SERENISS.
Principem, Dominum Philippum, Comitem Palatinum
Rheni, Ducem Bauariæ, Imperijque Sacri Prin-
cipem Electorem.

PRÆFATIO.

POSTQVAM, auxiliante Domino nostro Iesu Christo Saluatore fidelium animarum, primos artis nostræ libros duos compleuimus, in quibus Steganographiam nostram vtcunqe descripsimus: oportet nos hunc tertium librum illis coniungere, & mirabilibus adinuentis mirabiliora copulare. Inuenti in quodam libro cuiusdam antiqui Philosophi, qui dictus est Menastor, esse possibile, vt quadã arte mentis nostræ conceptum amico notum faciamus, quantumlibet absenti, in 24. horis, sine verbis, sine libris, & sine nuncio, perfectissime, latissime & secretissime. Cum autem desiderio sciendi vehementissime ducerer: coepi velle experiri dictionum veritatem: & post multos labores tandem inueni ipsam scientiam experientia probatam. Maximum est huiusmodi artis secretum & tantis obscuritatibus inuolutum, vt nulli facile sit peruiu~. Menastor enim nimis obscure & paucis verbis mysterium inuoluit: tantisqe viribus, vt secretum maneat, vsus est, vt post eum adhuc nullus reperiri potuerit, qui ausus sit eius sermonem aliquo documento facere clariorem. Ego autem metuens, tam mirabile opus propter nimiam obscuritatem vilipendi ab imperitis, aut tandem igni cremari: cu~ in eo multis probationibus iam diu sim expertus: ita illud literis commendare apertioribus volui, vt & viris eruditis ac in magicis studiosissimis, cum Dei auxilio, possit aliquatenus fieri peruium: & tamen imperitis Rapophagis omni tempore maneat occultatum, & nullatenus eorum obtuso intellectui cognitum.

Dixit autem Menastor: Septem sunt planetæ, quibus septem præsunt Angeli, & illis sunt 21. spiritus subiecti, per quos nunciantur arcana. Horum nomina per tabulam exponamus.
Все кто ранее верил в добро, сегодня уже служат злу.
Аватар пользователя
Обрий
Троль
 
Сообщений: 1479
Изображения: 1
Зарегистрирован: 21 июл 2011, 17:24
Откуда: окраина Киева
Направление: Мошенничество
Пункты репутации: 0

Re: Johannes Trithemius-"Steganographia"(Secret Writing)"-15

Непрочитанное сообщение Обрий » 17 авг 2011, 11:15

De vario motu Planetarum, & interpretatio-
ne Tabularum.

QVAMVIS in præsenti capitulo specialis nobis tractatus habendus sit de motibus Saturni & spiritibus eius, ac de operationibus in Steganographia per ipsos: ne tamen semel oportune dicta cogamur in quolibet capitulorum repetere: monendus lector studiosus fuerat, vt eorum quæ in hoc ipso capitulo dicimus, etiam in sequentibus studeat esse memor. Sunt autem singulorum planetarum varij motus & in diuersos alios omnes subtilissime partiuntur. Motus purus & proprius multiplex est, & varijs subtilissimis diuisionibus variatur. Directus, retrogradus, mixtus & confudus, to* ferme punctis variantur, quot à principio sui motus in circulo diuelluntur. Quid dicam te coniunctione ipsorum planetarum ad inuicem? Nam, sicut Ptolomæus in Gentiloquio ait, centum viginti coniunctiones in ipsis planetis, videlicet binariæ 21. ternariæ 35. quaternariæ 35. quinariæ 21. senariæ 7. & septenaria vna. Et de hi* suo loco dicemus. De cæteris autem motibus quamuis dare certum terminum non possumus propter infinitam diuersitatem, quibus quotidie punctis crescentibus aut minuentibus, variantur ignorantes: ad plenum tamen, quantum nos obseruare potuimus, inuenimus diuisiones plus quam 300000. in quibus omnes huius artis operationes, quo ad effectum, sæpe variantur. Et nisi quis valde expertus in omnibus his, fuerit scieritque motus ipsorum planetarum medios perfecte, ac deinde minutissimas diuisiones punctuales, quæ ex quartis, tertiis, secundis minutis & gradibus in æqualibus subtilissime diuisis proueniunt: facile in veros ei rores incidet, & graue periculum vix euadet. Ad perfectam itaque huius scientiæ institutionem tres tabulas ordinauimus: in quarum prima motum Saturni secundum quatuor partes, tam diei quam noctis, proprium videlicet & purum, ad punctualem radicem reduximus, & ad verum ascendentis cuiuslibet signi punctum ordinauimus. Incipientes a primo gradu Arietis, puncto 641, & 69. totum Zodiacum in secunda tabula complexi sumus. Deinde in eadem secunda tabula motum Saturni in quolibet duodecim signorum ad omnes quartas diei & noctis ita digessimus ad minutias, vt qualibet hora nobis gradu ascendentis, in quo fuerit Saturnus ipse, cognito, clare patescere possit radix ipsius punctualis, semel autem terminata calculatur alicuius quod nostra ætas nescio si vnquam pertingere possit, tabula denuo á capite sui principij incipienda est. In tertia tabula septenariam coniunctionem Saturni cum cæteris planetis, quæ vnica est, ad proportionem puncti reduximus; per quam omnes coniunctiones 120. facile ad punctum reducuntur. In eadem tabula purus motus planetarum omnium per punctualem principij cuiuslibet diuisionem, progressionem & elongationem à puncto in quolibet motu cognoscitur, si medius motus antea perfecte habeatur. Nam sine cognitione medij; motus impossibile est aliquem ad practicam huius scientiæ posse accedere. Rursus etiam si rnedium motum & verum similiter perfectissime intelligas, nihil tibi ad huius scientiæ cognitionem proderit, nisi præscriptas tres tabulas ad omnes punctos diuisionum in motibus planetarum a gradibus inæqualibus æqualiter sumptos per minutias singulas ad integrum intelligas. Sed iam ad operationem procedamus.
Все кто ранее верил в добро, сегодня уже служат злу.
Аватар пользователя
Обрий
Троль
 
Сообщений: 1479
Изображения: 1
Зарегистрирован: 21 июл 2011, 17:24
Откуда: окраина Киева
Направление: Мошенничество
Пункты репутации: 0

Re: Johannes Trithemius-"Steganographia"(Secret Writing)"-15

Непрочитанное сообщение Обрий » 17 авг 2011, 11:15

Cognitis autem omnibus, intellectisque perfecte his, quæ diximus, & auxiliante Deo, dicturi sumus: cum volueris in hac profundissima speculatione operari: in primis oportet te scire ortum, exaltationem & occasum omnium stellarum octauæ Sphæræ, per quas fit operatio: & quantum quælibet distet ab alia. Sunt autem. Stellæ, per quas operamur ad nunciandum secretu~ quodcunque absenti siue verbis siue scriptis & sine homine nuncio, septingeutæ numero, quarum nomina, loca, ortus, occasus, eleuationes, distantias, accessus regressus in libro speciali descripsimus, quos nimis studiosum esset hic denuo inserendo repetere. Itaque obseruata stella in omnibus sicut oportet, & cognoto puncto ascendentis in quo Saturnus eadem hora fuerit, si per ipsum fit operatio: diligentissime considera qualitatem motus ipsius, vtrum sit directus an retrogadus, purus an mixtus, proprius an cum alijs impedimentis aspectuum malorum coniunctus, discretus an confusus. Deinde punctu~ principij motus in eodem signo tam ipsius Saturni quam cæterorum planetarum ei coniunctorum ex tabulis communibus, & his quas præmisimus, subtilissime & proprie calculatum scribe in charta munda: & quantum sit progressus, quantum eleuatus, quantúmve depressus, diligenter obserua. Hoc idem facies in cæteris planetis, Saturno vel illi, per quem fit operatio, coniunctis: Simili modo diligentissime obserua, quo aspectu se mutuo planetæ aspiciant, an trigonus, quadr. coniunctio vel sext. Quia in ipsis latet huius operationis maxima vis. Ite~ ante omnia obserues, in qua quarta sit Saturnus non solum quo ad diem aut nocte~, sed etiam quo ad signum in quo est, & quo ad annos à principio mundi, quando fuit in domo, sua primo creatus: quia omnia ista sunt necessaria. Et nota, quaudo Orifiel angelus Saturni regit mundum in suo ordine, quod regimen ducet annis 354. mensibus quatuor. Tunc omnis operatio huius profundissimæ scientiæ, quæ pertinet ad opera Saturni, & quæ fit per eu~, facitis eft, & sine magno labore: perspicuu~ consequetur effectum. Et simile de cæteris planetis est obseruandum. Quicunque ergo, cognitis principiis huius artis, sine difficulate voluerit operari per eam, per illum planetam operetur, cuius angelus principalis isto tempore orbem gubernare facili calculatione inuenitur. Igitur, calculatis diligentissime omnibus, processurus ad operationem , obserua, quis angelus Saturni præsit illi quartæ diei aut noctis: & nomen eius scribe cum nomine stellæ, per quam vis operari, quam te videre necesse est. Omni autem tempore stellas tibi necessarias videre poteris, arte quam tradidimus, siue in die siue in nocte. Deinde scribe in eadem chartula cætera, quæ scis secretissima, cum en causto ad hoc nostro more præparato; sicut scis. Postea pone schedulam ipsam, quam scripsisti, ante te super mensam & scribe in aliam chartam mentis tuæ conceptum, quod vis scire absentem: & inuolue has duas schedulas ad inuicem, & pone in loco eminentiori ante te super mensam aut pulpitum. Et dic coniurationem ad Spiritum, per quem operari, sibi appropriatam. Aut si malueris sine scriptis omnino nunciare secretum per Spiritum, vel sine Spiritu, in tuo arbitrio sit positum. Eiusdem namque operationis est, cum Spiritu vel sine Spiritu secretum nunciare amico, paucis alteratis, sicut suo loco dicemus. Iam differentia operationum Saturni & Angelorum eius secundum quatuor quartas principales cum coniurationibus vnicuique per ordinem appropriatis componemus: quibus vtendum est, cum per Spiritum nunciatur arcanum.
Все кто ранее верил в добро, сегодня уже служат злу.
Аватар пользователя
Обрий
Троль
 
Сообщений: 1479
Изображения: 1
Зарегистрирован: 21 июл 2011, 17:24
Откуда: окраина Киева
Направление: Мошенничество
Пункты репутации: 0

Пред.

Вернуться в КОЛДОВСКАЯ И МАГИЧЕСКАЯ ЛИТЕРАТУРА


cron
Яндекс.Метрика